PRESBYTER Johannes

PRESBYTER Johannes
PRESBYTER Johannes
nomen Rgum Tartariae Magnae Nestorianorum, quod Marcus Paulus Venetus, cui omnem illius tractus notitiam debemus, primus in Europam ex Asia reversus transtulit; e quo id reliqui hauserunt ac innumera de illo Presbytero Iohanne confinxerunt: praecipue Iohannes Mandevil. Ex hoc dein errore mirum est; quot alii fluxerint: dum quidam Imperium eius in media Africa, alii in extrema Asia, collocabant. Sed nec minus in nomine dissidium. Dressero enim Discursu de Statu Eccl. et Relig. in aEthiopia, sub Pretioso Iohanne, qui Geographiae Mich. Neandri est subiunctus, Presbyter Iohannes est Iohannes Belul, h. e. altus sive pretiosus. Ios. Scaligero vox haec deducta est a Persico Preste-Chan, i. e. Homo Apostolicus sive Christianus: Hornio in Orbe Politico, Part4. Preste Chan, exponitur Rex mancipiorum: Andr. Casparo Mullero, Praestegans est Cham Christianus, quia Preste: commune Christianorum in Oriente nomen est; cui accedit Becmannus, in Tract. de Dignitatibus Illustr. p. 60. etc. In qua sententiarum varietate mire fluctuatus Hornius, hunc Presbyterum Ioannem, in Asia, locat, in Orbe Polit. d. l. in Media vero Africa, in Orbe Imper. p. 460. ubi sic habet: Ab A. C. 1200. Iactaria peregrinantibus per Europam coepit, esse in remotissimis terris potentissimum Regem Christianum nomine Presbyterum Iohannem. Sed de loco concor dare non potuerunt.--- Id in universum veulgus credebat, regionem illam omni modô felicissimam esse, ibi prata semper virentia et nullô labore quesiias dapes, ibi Elysios Poetarum campos, ut fabula illa in Proverbium quoque abierit, quô Belgae hodieque florentissimum regionis statum vocant Paep Ians land, pro quo Germani dicere solent Schlaraffenland. Tandem circa annum 1500. detectus error et repertus in media Africa ille tamdiu quaesitus Presbyter Iohannes: Cuius quidem nomen, ex Persica voce Prester Chan, i. e. Rex Mancipiorum, deductum, quod mancipia Abyssina totô Orbe frequentissimae sint. Ipsi Aethiopes quatuor nominibus appellant Imperatorem suum. 1. Belul gian, i. e. lapidem pretiosum ac praefectum. (Dresserus habet, Iohanem Belul. h. e. pretiosum et altum, quod tamen et ipsum nomen Hottingero suspectum est) 2. Hase, i. e. electum, cum in solio Regio collocatur etc. Vide supra ubi de. Abassia et Abyssinis: nec non voce Masih. Ipse tandem in Arca Noae p. 394. ex Godigno, in priorem sententiam relabitur, et in asia hunc Principem statuit. Carolo du Fresne, ita appellabatur in India longe lateque imperans, quod genus duceret a quodam Iohanne Presbytero Nestoriano, de quo agit Albericus A. C. 1145. qui Coirem Cham, harum regionum principe, cum Franci Antiochiam obsiderent, exstinctô, principatum invaserat. De eo Gausredus Vosiensis Part. l. c. 65. Primô locô ponatur excelsus ille Iohannes, qui regnis imperans magnis, humilitatis causâ Presbyteri sibi nomen aptavit: huius Principatus diversarum copias rerum, qualiterve plures ipsi serviunt Reges, et de Archiprotopapatu, vel qua de causa Pater eius, Quis et ut Deus, dictus est, Epistela Manueli ab eo directa prodit breviter. Vide quae de hoc Principe observavit idem du Fresne, in Observ. ad Ioinvillam, p. 89. 90. et plura apud Gregorium Abul Faraium, in Hist. Dynastiarum, p. 280. Sanutum p. 254. Alios, ut et, ubi de Pretioso Iohanne.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Presbyter Johannes — Wappen des Priesterkönigs Johannes aus dem „Libro del conoscimiento de todos reynos“ (14. Jh.) Der Priesterkönig Johannes (lat.: rex et sacerdos oder indorum rex, andere Namen: Priester Johannes, Presbyter Johannes, Prester Johannes) ist ein… …   Deutsch Wikipedia

  • Presbyter Johannes — Presbўter Johannes, s. Johannes (der Presbyter) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Johannes der Presbyter — (griech. ὁ πρεσβύτερος, wörtlich: der Ältere; als Amt: der Älteste) (* um 60; † nach 130) war eine bedeutende Persönlichkeit in der frühen christlichen Kirche. Er wirkte in Kleinasien (Region Ephesus). Inhaltsverzeichnis 1 Zur Person 2 Schriften… …   Deutsch Wikipedia

  • Johannes I. — Johannes ist ein männlicher Vorname und ein Familienname. Inhaltsverzeichnis 1 Herkunft und Bedeutung 2 Namenstag 3 Varianten 4 Bekannte Namensträger 4.1 Pers …   Deutsch Wikipedia

  • Johannes II. — Johannes ist ein männlicher Vorname und ein Familienname. Inhaltsverzeichnis 1 Herkunft und Bedeutung 2 Namenstag 3 Varianten 4 Bekannte Namensträger 4.1 Pers …   Deutsch Wikipedia

  • Johannes III. — Johannes ist ein männlicher Vorname und ein Familienname. Inhaltsverzeichnis 1 Herkunft und Bedeutung 2 Namenstag 3 Varianten 4 Bekannte Namensträger 4.1 Pers …   Deutsch Wikipedia

  • Johannes IV. — Johannes ist ein männlicher Vorname und ein Familienname. Inhaltsverzeichnis 1 Herkunft und Bedeutung 2 Namenstag 3 Varianten 4 Bekannte Namensträger 4.1 Pers …   Deutsch Wikipedia

  • Johannes V. — Johannes ist ein männlicher Vorname und ein Familienname. Inhaltsverzeichnis 1 Herkunft und Bedeutung 2 Namenstag 3 Varianten 4 Bekannte Namensträger 4.1 Pers …   Deutsch Wikipedia

  • Johannes der Priesterkönig — Johannes der Priesterkönig,   legendärer christlicher König und Priester; war nach einem im 12. Jahrhundert in Palästina verbreiteten Bericht, den Bischof Otto von Freising in seiner Chronik wiedergibt, ein nestorianischer Christ, der als… …   Universal-Lexikon

  • Johannes-Evangelium — Neues Testament Evangelien Matthäus Markus Lukas Johannes Apostelgeschichte des Lukas Paulusbriefe …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”